Charter Document - 07030614

Charter Document - 07030614


Charter Number: 07030614
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f59r)

Charter:

Universis pateat per presentes quod nos W[illelmus] [] exasperanti nos executorum Ade Prat de Retforde diu est defuncti negligencia ac eciam eorundem culpa in administracione bonorum ipsius defuncti notoria commissa volumus et concedimus ut Johannes Brakele sub cujus custodia et tutela antedicti Ade defuncti liberos et eorum bona usque in legitimam eorum etatem volumus remanere omnia debita [que] ex quacumque causa dicto defuncto debeantur tam ab ipsis executoribus quam a ceteris prescripti testatoris debitoribus auctoritate nostra exigat et admittat ac eciam creditoribus memorati defuncti juxta vires bonorum ipsius satisfaciat Hoc idem specialius omnibus quorum interest innotescimus per presentes Datum apud Lanum vi idus Aprilis anno gratie MCCLXXX secundo et pontificatus nostri anno iii