Charter Document - 07030612
| Charter Number: | 07030612 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f59r) |
Charter:
Edwardus [] venerabili [] Licet post mortem bone memorie Walteri nuper Eboracensis archiepiscopi nobis in diversis debitis tenebatur ad scaccarium nostrum die quo obiit omnia bona et catalla ipsius defuncti capi precepimus in manum nostram racione prerogative regie dignitatis nostre eo quod debita nostra de bonis et catallis quorumcumque debitorum nostrorum regni nostri in fata decedencium ante debita aliorum quorumcumque levari debent nolumus tamen per hoc vel alia occasione quacumque per nos impediri quominus sequestra de bonis predictis per vos seu collectores decime in subsidium Terre Sancte concesse pro arreragiis ejusdem decime facta se teneant et jurisdiccio ecclesiastica pro arreragiis illis de bonis et catallis predictis levandis prout justum fuerit exerceatur maxime cum bona et catalla predicta ad solucionem debitorum predictorum in quibus prefatus defunctus nobis tenebatur et eciam arreragiorum predictorum sufficient ad plenum Ideo vobis mandamus quod id quod vestrum est quo ad sequestracionem bonorum predictorum pro arreragiis predictis exequamini Teste me ipso Apud Westmonsaterium xxxiii die Novembris anno regis regie ix
