Charter Document - 07030609

Charter Document - 07030609


Charter Number: 07030609
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1201
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f58v)

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Eboracensi salutem et apostolicam benediccionem Etsi libenter petentibus graciam impendamus fratribus tamen et coepiscopis nostris qui in partem solicitudinis evocati nobiscum officii nostri onera sorciuntur in suis peticionibus specialiter favorabiles nos convenit exhibere Cum enim sicut te accepimus intimante nonnulli judices delegati jurisdiccionis que sibi non competit et tui gravaminis avidi frequenter sine manifesta et racionabili causa excommunicacionis sentenciam in te promulgare presumant propter quod interdum et ab officii tui execucione desistere ac ut eorum vexacionem redimas subire gravia expensarum onera te contingit Nos tuis devotis supplicacionibus inclinati hujusmodi gravaminibus obviare ac tibi graciam facere intendentes auctoritate tibi presencium indulgemus ut nullus legatus vel subdelegatus executor aut conservator deputatus a nobis possit in personam tuam interdicti seu suspensionis vel execucionis sentenciam promulgare absque speciali Apostolice Sedis mandato faciente de indulgencia hujusmodi mencionem Nulli ergo [] Data Lugdini iiii Kalendas Aprilis pontificatus nostri anno iii