Charter Document - 07030606
| Charter Number: | 07030606 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1280 - 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f58r) |
Charter:
Venerabili [] devoti filii sui rectores vicarii ac presbiteri parochiales per decanatum Holdernessie constituti salutem [] Si ad memoriam reducuntur ecclesie nascentis exordia sicut inter credentes unitas erat in fide in spiritu in baptismo in unum eciam facultatibus contributis unum erat omnibus votum pauperum relevare indigencias ac necessitates omnium quasi proprias reputare Una siquidem atque indivisa est Domini tunica nec unquam passa est divorcium sponsa Christi nec contumelias pel[l]icis aliene sustinuit cujus unitatem ipse sponsus in canticis attestatur dicens Una est dilecta columba mea Licet enim plures sint ecclesie in unius tamen compagine corporis uniuntur ita ut sicut unius membri lesione membra corporis omnia quodam compassionis participio molestantur sicut et unius ecclesie desolacio seu oppressio in communem gemitum omnium merito est convertenda Olim autem dicebat Deus ecclesie Ponam te in superbiam seculorum gaudium in generacionem et generacionem sugens lac gencium mamilla regum lactabis Hodie non solum non est ablactata immo verius abdicata et abjecta exaccionibus novis et oppressionibus insolitis onerata et vix est qui consoletur eam ex omnibus curis ejus Cum enim multis retro temporibus etiam ultra memoriam vivencium consuevit officialis archidiaconi cum decano loci et clerico suo aliquando cum altero eorum tantum et sic cum tribus vel quatuor ad plus eveccionibus ad nos et ecclesias nostras declinare pro suis capitulis tenendis nunc autem officialis cum suo socio et decanus cum suo clerico cum sequestratone vestro insuper et apparitore quodam per officialem vestrum nobis de novo destinato sicque cum octo vel ix eveccionibus ad capitula tenenda accedunt non solummodo rectores vicarios immo et presbiteros parochiales onerantes cum beneficia ecclesiarum variis tempestatibus in regno hiis diebus advenientibus multum diminuantur et multitudo pauperum quorum sunt bona ecclesie cotidie ampliatur unde gemit clerus hujusmodi oppressione sicut olim faciebat plebs Israelitica sub Pharaone Unde ad graciam vestram devoramus de cujus dileccione ac subsidio plenissimam in Christo fiduciam reportamus paternitatem vestram rogantes quatinus vos in statu nostro antiquo ac diucius approbato pio paterno affectu sustinere velitis Valeat [] Quia sigilla nostra incognita sunt sigillum autenticum decanatus Holdernessie apponi presenti scripto procuravimus
