Charter Document - 07030602

Charter Document - 07030602


Charter Number: 07030602
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f57v)

Charter:

Venerabili [] W[illelmus] Dei gracia [] suus R[obertus] Eadem gracia Bathoniensis et Wellensis ecclesiarum minister humilis salutis utriusque graciam presentis et future Mandastis nobis pater karissime quod quicquid patronatus Beati Leonardi Eboracensis jam successerit custos tamen vel magister ibidem absque auctoritate vestra utpote dyoecesani loci ingressum sumere non potuit vel habere set vobis primitus a patrono debet sicut alibi fieri assolet presentari Que omnia credimus veritatem continere propter quod nuper in recuperacione juris patronatus ejusdem domino nostro regi et domine regine satis expressimus manifeste quod in recuperacione juris illius plus dicto domino nostro regi credebamus oneris accrevisse quam sibi commodi vel utilitatis accessisse Verum tamen super ordinacione hospitalis ejusdem ante instans Parliamentum dicti domini nostri regis nichil fore credimus innovandum et tunc pro statu vestro et ecclesie vestre in hac parte laborare volumus ut tenemur prout sciverimus et secundum Deum et justiciam viderimus expedire Datum apud Donecastre vi Nonas Octobri