Charter Document - 07030601
| Charter Number: | 07030601 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f57v) |
Charter:
Venerabili in Christo patri domino W[illelmus] [] R[obertus] Ejusdem permissione Bathoniensis et Wellensis ecclesiarum minister salutis gaudium et sincere dileccionis continuum incrementum Vestra novit discrecio sicut quod intencionis domini nostri regis non est juribus aut privilegiis ecclesiasticis aliquatenus derogare verum quod nuper de cancellaria sua quedam prohibicio directa Willelmo vicario ecclesie de Graneby super catallis et debitis emanavit que in aliqua sui parte fuit defectiva hoc ad novam prohibicionis regie invencionem imputare non debetis set scriptoris culpam arguere in hac parte Unde si de re spirituali cujus cognicio ad forum ecclesiasticum pertineat dictus vicarius quemquam conveniat consulimus bona fide quod judex hujusmodi in causa illa non obstante dicta prohibicione regia procedat Bene valeat paternitas vestra diu in Domino et per tempora longiora Datum apud Kirkeby Moresheved Die dominica in crastino Sancti Mathei Apostoli
