Charter Document - 07030599
| Charter Number: | 07030599 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f57r) |
Charter:
Coram vobis reverendo patre domino W[illelmus] [] proponunt et dicunt clerici dyoecesis Eboracensis excepto archidiaconatu Rychemundie quod in contribucione facienda domino nostro regi Anglie illustri unanimiter concedunt eidem decimam beneficiorum ecclesiasticorum secundum taxacionem Norwycensem prius factam et non si de novo faciendam per duos annos dumtaxat ita quod dicta decima per ordinarios locorum vel ab eisdem deputatos et non per alios colligatur et quod dicta decima solvatur ad duos terminos anni incipiente primo termino in festo Natalis Domini anno gracie MCCLXXX et alio termino in festo Nativitatis Beati Johannis Baptiste proximo sequenti et sic terminatam usque ad ultimam solucionem hoc tamen adjecto quod viri ecclesiastici tam majores quam minores possessiones temporales habentes pro quibus prius unacum laicis solverunt domino regi quintam decimam in hac contribucione domino regi faciendam eidem solvant decimam pro mere spiritualibus tantum et non pro temporalibus Ista erant facta et concessa per clerum coram domino v idus Februarii in vigilia Sancte Scolastice Virginis apud Pontemfractum anno Domini supradicto
