Charter Document - 07030596

Charter Document - 07030596


Charter Number: 07030596
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f56v)

Charter:

Edwardus Dei gracia [] venerabili in Christo [] Ex parte Willelmi de Brehulle quem ad denunciacionem vestram tanquam excommunicatum et claves ecclesie contempnentem per vicecomitem nostrum Eboracensem per corpus suum secundum consuetudinem Anglie justiciari fecimus donec sancte ecclesie tam de contemptu quam de injuria ei illata ab eo fuerit satisfactum nobis est ostensum quod licet idem Willelmus ydoneam caucionem de parendo mandatis ecclesie in forma juris vobis frequenter obtulerit ut per hoc absolucionis beneficium consequi possit vos tamen caucionem illam ab eo admittere hactenus recusastis de quo miramur Et quia nolumus quod idem Willelmus contra justiciam in prisona diucius detineatur vobis mandamus quod accepta a prefato Willelmo caucione predicta ipsum a prisona qua detinetur occasione predicta sine dilacione deliberari mandetis alioquin quod nostrum est in hac exequamur Datum apud Bedalle xxvii die Augusti anno regis regie viii