Charter Document - 07030592
| Charter Number: | 07030592 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f56v) |
Charter:
Alienora Dei gracia regina Anglie [] venerabili [] salutem et sincere dileccionis affectum Inter nobilem virum dominum Johanne le Bygot et magistrum Rogerum de Seytone super ecclesia de Rowlay dudum quadam controversia exorta tandem intervenientibus hinc inde amicabilibus mediatoribus extitit sicut didicimus ordinatum quod dictus dominus Johanne de dicta ecclesia quandam certam summam pecunie perciperet annuatim ita quod post cessionem seu decessum dicti magistri Rogerum ecclesia predicta eidem domino Johanne remaneret pleno jure quam quidem ordinacionem bone memorie dominus W[alterus] predecessor vester quatenus in ipsum fuit ratam habuit et acceptam Cum itaque predictus dominus Johanne cui secundum formam ordinacionis hujusmodi licebat in dictam ecclesiam tanquam de jure vacantem libere ingredi passus sit per vos sicut accepimus impedimentum super illius ingressu quominus nancisci valet pacificam possessionem ejusdem nos qui ejusdem nobilis commodum et profectum pleno desideramus affectu paternitatem vestram non animo levi set multum ex corde specialiter requirimus attente rogantes quatinus id benivole ratificantes quod a predecessore vestro factum esse dinoscitur in hac parte dicto domino Johanne absque difficultate in prefatam ecclesiam secundum ordinacionem pretactam liberum si placet habere permittatis ingressum in hiis et aliis que ipsum contingunt nostri intuitu prosequentes eundem omni qua poteritis gracia et favore et hoc si placet specialiter nostris precibus et amore ita quod idem dominus Johanne has preces nostras sibi gaudeat profuisse et nos ob id reddamur ad vestra et vestrorum commoda prompciores non sine graciarum multiplici accione Valete Datum apud Westmonasterium xxi die Maii
