Charter Document - 07030591
| Charter Number: | 07030591 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f56v) |
Charter:
Reverendo in Christo patri [] Giffredus canonicus Cameracensis camere domini pape clericus Apostolice Sedis nuncius salutem reverenciam et honorem Cum denariorum Sancti Petri collectorum in partibus Eboracensibus pro termino Sancti Michaelis anni Domini MCCLXXIX nondum sit michi pro Romana ecclesia licet requisiverimus facta solucio paternitatem vestram auctoritate apostolica de qua vobis constat requiro et moneo quatinus predictos denarios michi nomine Romane ecclesie si vobis incumbit ipsorum solucio infra festum Assumpcionis Beate Virginis apud Novum Templum London peremptorie persolvatis Si autem vobis non incumbit set decano et capitulo aut archidiaconis ecclesie requiratis et moneatis eos quibus incumbit ut dictos denarios michi predicto nomine infra dictum festum apud dictum Templum sub pena suspensionis cum integritate solvere non omittant Procuraciones autem receptas et recipiendas pro me ab officiali vestro ut alias rogavi et requisivi facere velitis magistro Anglero de Transtiberim procuratori domini Neapolis vel Thome Guysidonis de Luca meo nomine assignari rescripturus michi quicquid in premissis duxeritis faciendum ita quod Apostolice Sedi me possim de vobis merito commendare Datum Londoniis xvii Kalendas Julii anno domini MCC octogesimo
