Charter Document - 07030587

Charter Document - 07030587


Charter Number: 07030587
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gratitude
Date: 1279 - 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f56r)

Charter:

Reverendo in Christo patri et domino W[illelmus] Dei gracia Eboracensi [] sui devoti capitulum Eboracense cum recommendacione devota omnimodam reverenciam et honorem Pro vestre sanctitatis littera dominis justiciariis domini regis directa pro nobis paternitati vestre cum omni quo possumus regraciamur affectu Sentimus enim per specialitatem verborum et tenoris efficaciam vestre plenitudinem bonitatis et vota nostra speramus consequi per eosdem Verum quia credimus [quod] si singulis singulariter scriberetur melius foret nobis racione multiplici humiliter imploramus quatinus sicut litteras antedictas scribi fecimus pro eo quod accelerare negocium oportebit jubeatis consignari Et si vestre benignitati placeret alias adicere majoribus clericis dirigendas gracie nobis cumulum faceretis set dominacionem vestram pulsare precibus adeo improbe non audemus