Charter Document - 07030585

Charter Document - 07030585


Charter Number: 07030585
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f56r)

Charter:

Salutem cum Dei et nostra benediccione In tam execrabili excessu in Deum et sanctam suam ecclesiam et nos perniciose commisso equ[u]m est fili karissime quod de excommunicatis nostris capiendis qui sunt de libertate vestra quam pretenditis nostris jussibus obediencius pareatis Set quia confictam reverenciam immo pocius contemptum in vestris reperimus incarceratum quem repetitis restituere non audemus nisi vestra nobis preostensa libertate quam contra Deum sanctam suam ecclesiam et nos forsitan non habetis securitatem previderimus oportunam Et quia ad mandatum nostrum quemdam pridem cepistis qui quasi dissimulacione custodum derisorie jam evasit volumus pro honore vestro et sub debito obediencie ut ipsum sceleriter re intercipi faciatis quod nullatenus omittatis Attendimus enim quod fragilitas vestre libertatis hujusmodi excommunicatos quicquid sit de latronibus in curia vestra judicari vel corrigi non permittit Datum apud Wylton iii Nonas Marcii pontificatus nostri anno secundo