Charter Document - 07030554

Charter Document - 07030554


Charter Number: 07030554
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1283
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f50v)

Charter:

W[illelmus] [] Descendit [] excelsus ovem querere perditam et ultro medicus salutaris venit ad egrum ut idem pastor et medicus ovem ad ovile suis humeris reportaret et egri langores pariter et dolores ferret medicinaliter in se ipso Summi itaque pastoris exemplum sanctissimum quatenus vestra capacitas sufficit pronis visceribus amplectentes Ecce Johannem de Oswaldkirk com monachum vestrum exhibitorem presencium qui post vaga seculi discrimina quibus contra professionis sue debitum se miserabiliter exposuit [] requiratur Porro si regularis ordo non patitur quod eum recolligere debeatis id nobis expressius rescribi volumus ut tam anime sue saluti quam religiose honestati quatenus secundum Deum expedire viderimus valeamus consulcius providere Datum apud Burtone xv Kalendas Aprili pontificatus nostri anno quarto