Charter Document - 07030543
| Charter Number: | 07030543 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f49v) |
Charter:
W[illelmus] permissione divina Ebor [] Dilecto in Christi filio Domino Willelmo de Capella rectori ecclesie de Louther officiali nostro in dyoecesi Karliolensi sede ipsa vacante Quia recepta professione et obediencia in forma debita venerabilis fratris nostri Radulphi Karliolensis episcopi quam nobis et ecclesie nostre Eboracensi pro se et ecclesia sua Karliolensi personaliter fecerat et juratus cujus professionis tenor penes nos residet manu sua subscriptus et sigillo suo communitus ejusdem dyoecesis spiritualitatem eidem duximus committendam ita tamen quod in festo Sancti Laurencii proximo venturo professionem eandem personaliter faciat in ecclesia nostra Eboracensi coram decano nostro et ipsius ecclesie canonicis rite et solempniter prout decet Vobis mandamus quatinus plenam eidem in spiritualitati bus administracionem committatis vice nostra rotulos cum sigillo jurisdiccionem ipsam contingentes eidem prout convenit demittentes salvis in omnibus hiis que racione vacacionis ad nos pertinent in hac parte Scribatis eciam litteris vestris harum seriem plene de verbo ad verbum continentibus archidiacono clero et populo Karliolensis dyoecesis quod eidem Radulpho episcopo et pastori suo humiliter decetero obediant pareant et intendant Et hoc eis injungatis evidencius vice nostra Valete Datum apud Oxtone xi Kalendas Augusti anno domini MCC octogesimo et pontificatus nostri primo
