Charter Document - 07030535
| Charter Number: | 07030535 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f49r) |
Charter:
Suo [] officiali Ebor [] Meminimus nos ad administracionem bonorum domini Godfridus de Uppesalle ab intestato defuncti ad nos jure ordinario devolutam vobis et magistro Thome archidiacono Clivelandie sub certa forma nostris litteris comprehensa alias commisisse vos tamen ut accepimus pro eo quod nonnulli qui se dicunt executores prefati defuncti quos non novimus qui nec testamentum ejusdem defuncti exhibuerant nec eciam aliquando probaverant se opponunt juri nostro administrare omittatis pro auctoritate predictorum opponencium nescimus quomodo presumentes Volumus igitur juxta continenciam priorum litterarum nostrarum de bonis predictis provide disponatis hujusmodi fictorum executorum minime requisito consensu ipsorumque reclamacione quam minus solidam reputamus nullatenus obsistente Datum apud Naffertone iiii Idus Maii pontificatus nostri anno quarto
