Charter Document - 07030533

Charter Document - 07030533


Charter Number: 07030533
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1282
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f49r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Officiali nostro salutem [] Licet clerum nobis subditum moneri fecerimus vicibus multipliciter iteratis quod decimam domino regi gratuito concessam et communiter acceptatam suis terminis solvere non differret ecce tamen major pars cleri ejusdem rebellem in hac parte se reddidit gravem contumaciam et contraxit adeo quod nullatenus dissimulare possumus quin contra rebelles decetero debite procedamus presertim cum nobis ascribatur ad culpam quod dissimulando hactenus toleravimus apud eos Quocirca vobis firmiter injungimus et mandamus quatinus in hac nostra synodo faciatis publice et intelligibiliter divulgari quod omnes et singuli qui plenaria non satisfecerunt pro duobus terminis jam transactis absque dispendiosa dilacione qualibet collectoribus ad hoc integraliter satisfaciant deputatis et quod se studiosius preparent pro secundo anno qui jam instat suis terminis ad solvendum denunciantes eisdem quod collectoribus plenam concessimus potestatem ad cohercendum per quamcunque censuram ecclesiasticam canonice non solventes et si se exhibuerint obstinatos seculare brachium nihilominus invocabimus contra eos Datum apud Bramham viii Kalendas Octobri pontificatus nostri anno quarto