Charter Document - 07030531
| Charter Number: | 07030531 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f49r) |
Charter:
Suo officiali curie Eboracensis salutem [] Quia Domino annuente intendimus die Sabbati Quatuor Temporum proxima post festum Exaltacionis Sancte Crucis in conventuali ecclesia de Blida sacros ordines celebrare idcirco vobis mandamus quatinus citari peremptorie faciatis omnes rectores vicarios ac alios nostre dyoecesis beneficia ecclesiastica curam animarum habencia optinentes qui non sunt in presbiteros ordinati quod predictis die et loco nostro se conspectui representent humiliter et devote sacros ordines quos eorum cura requirit de nostris manibus suscepturi Et ut sciencia et moribus digniores qui nondum sunt ecclesiastica beneficia assecuti Dei servicio et ejus obsequiis cui servire est regnare salubriter se coaptent universis archidiaconis nostre dyoecesis litteratorie nuncietis ut in suis archidiaconatibus per edicta publica faciant premunire omnes hujusmodi clericos suorum archidiaconatum qui per scrutinium transeundo dicto die ad sacros ordines voluerint promereri quod coram clericis nostris in dicta ecclesia compareant feria v vel vj ante dictum diem Sabbati quo die neminem examinari volumus vel admitti cum litteris decanorum suorum testimonialibus de suis moribus condicionibus ordinibus et quos a quo vel a quibus illos susceperunt et cum titulis sufficientibus si quos habeant si qui fuerint ordinandi sacros ordines similiter tunc ex gracia suscepturi Et quid feceritis de premissis nos dicto die Sabbati certificetis aperte et distincte per vestras patentes litteras [] Datum apud Lanum v Kalendas Augusti pontificatus nostri anno tercio
