Charter Document - 07030528
| Charter Number: | 07030528 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1282 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f48v) |
Charter:
Officiali Eboracensi salutem gratiam [] Mittimus vobis quamdam cedulam quam nuper recepimus querelam illius frustratoris Rogerus de Staunforde ut elicere poteritis malivole continentem Volumus igitur relaxato omni sequestro quatenus conveniens estimaverit is pro tempore retroacto non sinatis eum decetero de fructibus ecclesie de Finigley firme nomine seu modo alio aliquatenus disponere seu de ecclesia ipsa nostra auctoritate se intromittere quovis modo Impotencie vero rectoris ejusdem ecclesie ex officio prospicere studeatis prout expediens censueritis et honestum Datum apud Prestone x Kalendas Junii pontificatus nostri anno tercio
