Charter Document - 07030524

Charter Document - 07030524


Charter Number: 07030524
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f48v)

Charter:

Suo [] officiali Ebor salutem [] Moderatum subsidium quod a clero nostro requirimus hiis diebus absque scandalo assequi cupientes et murmure subditorum volumus quod in eo requirendo recipiendo et levando modum servare studeatis quem ore proprio limitavimus [et dictavimus] nosmet ipsi sicut cedula indicat presentibus interclusa quam publice recitari volumus si convenire videritis et decere Audivimus siquidem quod nonnulli murmurant et secrecius obloquuntur a quibus quotquot fuerint nichil contribui volumus seu conferri Inviti etenim nichil gratis faciunt nec nos quamcumque summam gratanter novit Deus recipere disponimus ab eisdem Datum apud Cawode iiii Nonas Novembri pontificatus nostri anno tercio