Charter Document - 07030519

Charter Document - 07030519


Charter Number: 07030519
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f48v)

Charter:

Suo [] officiali Ebor salutem [] Ne cupiditas nobis impingatur vel protervitas nec pietas hactenus divulgata tantilli presbiteri a tergo ad nostri de solamen laceratur contemptum et dedecus personam nostram contingencia unacum sequestro usque ad synodum nostram proximo [post] festum Beati Michaelis erga famosos viros abbatem et conventum de Thornetone differimus de gracia speciali volentes quod canonicum illum quem excommunicantis in forma juris liberaliter et canonice absolvatis Et expedit vobis forsitan coram Deo ut super contemptibus et injuriis vobis irrogatis ita vestram studeatis mentem moderari ut de miti misericordia fiat alias computacio facilis ante Deum Vestram tamen accionem non auferimus per presentes Datum apud Watton xi Kalendas Junii []