Charter Document - 07030518
| Charter Number: | 07030518 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f48r) |
Charter:
Suo [] officiali Ebor salutem [] Thesaurus et bravium nostrum sunt sicut scitis fama nostra et consciencia post hanc vitam quod quidam miseri misere nobis ministrantes suis propriis commodis inhiantes non avertunt Ecce igitur presentibus interclusa que famam nostram lamentabiliter lacerant et animam aggravant sic scribentis sed per pigricia majorum nobis intendencium nos solum soli Deo committimus ne ruamus Nonne enim nostra regitis negocia et semper de prope contra maliciosos et malicias militatis et tot sinistra sub tanta segnicie sustinetis Nonne duo equi eque sufficerent officiali apud quemcumque hospitandi sicut semper fieri consuevit Sed nunc sicut perpendimus ad miserrimam mensam mendicantis innumerosi corruunt sicut corvi Amoveatur igitur apparitor preparatus ad predam et compleatur ejus officium per decanum sicut extitit hactenus observatum Idem eciam decanus in suo decetero decanatu sit sine quavis injusta se vicia sequestrator et superfluitas ministrorum indebita undique debite deleatur ne improperia deinceps sub inchoatis tediis abbrevient dies nostros Et pro amore Crucifixi nostram puram voluntatem et propositum propensius ponderetis quia inmunes non eritis si fama nostra in infamiam convertatur De littera vestra presentibus interclusa gaudium non concipimus sed merendi materiam nisi cesset Datum apud Horneby xvi Kalendas Junii pontificatus nostri anno secundo
