Charter Document - 07030513

Charter Document - 07030513


Charter Number: 07030513
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Urging
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f48r)

Charter:

Suo [] officiali salutem [] Si occasionem remittendi sequestrum nobis omnino auferre volueritis neminem sic involutum ad nos dissimulando seu excusando decetero aliquatenus remittatis Asserunt quidem plerique venientes quod ipsos expedire renuitis nobis inconsultis sicque aliquos non unquam ob favorem ut et oportet alios vero propter importunitatem petencium ad nostri forsitan incommodum frequencius dimittimus absolutos quod nequaquam contingeret si vos absque remissione qualibet faceretis in hac parte quod incumbit Graciose tamen cum dominis Petro de Cestria Rogero Marmyun domino Johanne de Kirkeby et aliis clericis familiaribus domini regis quibus condescendere oportet ut vos nostis ac cum aliis rectoribus quorum fructus anni percepimus precedentis necnon et illis quibus studendi licenciam prebuimus semper agi volumus et mandamus Ceterum sequestrum fructuum medietatis ecclesie de Rillingtone usque ad instans festum Beati Petri ad vincula infra quod de institucione sua doceat canonice obtenta quam alias credimus inspexisse simpliciter relaxetis Decanos vero quorum in vestra meministis remissiva mansuetudine temperata pro vestro arbitrio coherceri volumus et puniri personis aliis ydoneis pro loco et tempore congruentibus eisdem substituendis in officio in quo incaute exequendo se indigne reddiderunt Datum apud Otteley iiii Idus Januarii