Charter Document - 07030509

Charter Document - 07030509


Charter Number: 07030509
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f48r)

Charter:

Suo officiali salutem gratiam et benedictionem Causam testamentariam que vertitur inter executores testamenti Henrici de Novo mercato mortui et adversarios eorundem coram vobis in consistorio nostro Eboracensi sub celebri tractu judicii volumus sicut expedit in synodo summarie et celeriter terminari quia hujusmodi cause et de mortuariis et oblacionibus secundum consuetudinem patrie habent sicut scitis discuti et decidi unde partibus diem in consistorio prefigatis Datum apud Burtone vii Idus Aprilis pontificatus nostri anno primo