Charter Document - 07030502
| Charter Number: | 07030502 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f47v) |
Charter:
Suo officiali Ebor salutem gratiam et benedictionem Quia dicitur quod dominus Maugerus miles jam languet in extremis et quosdam perversos et indevotos sibi constituit executores ad instanciam domini Henrici le Vavasur vobis mandamus quod bona illius si in fata decesserit sub sequestro et custodia vestra faciatis fideliter custodiri donec aliquem fidelem pro vestre voluntatis arbitrio ordinaveritis in consortem Valete Datum apud Cawode xvii Kalendas Januarii pontificatus nostri anno primo
