Charter Document - 07030501
| Charter Number: | 07030501 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f47v) |
Charter:
Suo officiali Ebor salutem [] Intendimus sicut scitis totam nostram provinciam alias per Dei graciam visitare unde oportet quo ad originem et fundamentum negocii apud Eboracense capitulum primitus inchoare per hoc tamen libertatibus capituli vel consuete et debite quieti ejusdem ecclesie quam suscepimus sustinendam non proponimus derogare prout per litteram nostram quam eidem capitulo vice nostra protinus porrigetis liquere poterit evidenter et super hoc eos poteritis curiali modo quatenus videritis premunire Ceterum invitatis specialiter canonicos vicarios et alios de collegio ad mensam et solemnia introitus nostri qui non sunt [per nos] hactenus invitati Volumus autem quod litteras creacionis nostre hac instanti die Dominica faciatis decenter et honeste in evidentem noticiam omnium recitari et eas postmodum faciatis debite custodiri Valete Datum apud Cawode ii Idus Decembri pontificatus nostri anno primo
