Charter Document - 07030498

Charter Document - 07030498


Charter Number: 07030498
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f47v)

Charter:

Suo officiali Eboracensi salutem gratiam et benedictionem Relacioni dilecti nobis magistri Roberto exhibitoris presencium auditum prebeatis prout convenit cum favore adeo ut omnis error et juris offensa que circa quandam navem et alia bona Walteri del See ab intestato defuncti vobis cercius allegabit juxta canonum et nostri consistorii exigenciam celeriter revocantur quia in hujusmodi mereri proponimus Deo dante Partibus igitur evocatis et omnibus hinc inde rite propositis excommunicacionis sentencia de qua pars ista conqueritur secure poterit quo ad cursum cause forsitan relaxari Sed vos in hoc sicut in ceteris relinquimus vobis ipsis Valete Datum apud Scroby viii Kalendas Decembri anno pontificatus nostri primo