Charter Document - 07030497
| Charter Number: | 07030497 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Excommunication |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f47v) |
Charter:
Pateat universis devotis Salvatori quod Willelmus de Liversegge nostre dyoecesis propter offensam suam in consistorio nostro Eboracensi majoris excommunicacionis vinculo judicialiter innodatur Ne igitur perniciosa ipsius communio catholice sinceritati cedat quod absit in dispendium nec excommunicacionis sentenciam per communionem et consorcium ejusdem votiva contrahat innocencia ipsum justiciariis domini regis et ceteris Christi fidelibus presentem litteram inspecturis excommunicatum presentibus nunciamus ut a quolibet actu legitimo et a communione penitus repellatur donec absolucionis beneficium sua humilitas mereatur Datum apud Scroby xi Kalendas Decembri anno pontificatus nostri primo
