Charter Document - 07030496

Charter Document - 07030496


Charter Number: 07030496
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1279
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f47v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Dilecto in Christo filio Magistro Johanne de Craucumbe officiali nostro Mandavimus vobis in virtute vere fidelitatis et obediencie quatinus constitucionem editam in Concilio Lugdunensi de sacramento advocatorum prestando faciatis in posterum in nostro consistorio firmiter et inviolabiter observari proviso quod rectores ecclesiarum parochialium et vicarii quibus necessitas imminet personaliter residendi et in ordine quem cura ipsorum et regimen animarum requirit suis ecclesiis serviendi nullo modo deinceps postulent coram vobis sed ipsos ad residenciam faciendam secundum canonica instituta et animarum regimen exercendum per subtraccionem fructuum et alias ecclesiasticam censuram si opus fuerit compellatis Valete Datum apud Scroby x Kalendas Decembri anno domini millesimo CCLXX nono et pontificatus nostri primo