Charter Document - 07030489

Charter Document - 07030489


Charter Number: 07030489
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f46v)

Charter:

Willelmus permissione [] dilectis in Christi filii Magistro Thome cancellario nostro Eboracensi salutem [] Perpensis hiis plenius que scripsistis causam nostram in Anglie primaria cognicione conspicimus pertractandam et quia cause hujusmodi expedicio prolixi temporis tractum in Anglie sorcietur forsitan et requiret pro causa ipsa in Curia ad presens vos morari ulterius non oportet Premissa igitur pro nostris et ecclesie nostre negociis apud amicos nostros in Curia recommendacione debita ut novistis ad propria pro vestro arbitrio remeare poteritis quando libet Datum apud Cawode iiii Idus Decembri pontificatus nostri anno tercio