Charter Document - 07030488

Charter Document - 07030488


Charter Number: 07030488
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f46v)

Charter:

Ceterum de placido censu annuo vobis debito pro proximo anno preterito mercatoribus vestro nomine pecuniam numerando satisfecimus anno ipso licet super ratificacione solucionis hujusmodi nichil nobis scripseritis de quo siquidem admiramur et parati erimus vobis promptissime satisfacere pro hoc anno quam cicius nobis per litteras vestras constiterit quibus pecuniam liberari volueritis et persolvi Significetis igitur nobis pro vestro beneplacito quibus vestram velitis pecuniam numerari proviso si placet quod receptores vestri quos duxeritis nominandos specialem a vobis habeant potestatem litteras nobis refutatorias faciendi pro solucione nostra preterita et futura Datum apud Cawode x Kalendas Novembri pontificatus nostri anno tercio