Charter Document - 07030478
| Charter Number: | 07030478 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f45r) |
Charter:
Venerabili in Christo patri et amico confidentissimo domino Jacabo Dei gracia tituli Sancte Marie in Cosmedin dyacono cardinali W[illelmus] [] salutem et ad Dei beneplacita felix et continuum incrementum Firma et visceralis confederacio quam speramus adinvicem concepcione verbali utinam reali et placida efficacia contraxisse nos excitat ac singularis affeccionis applausus amicabiliter inducit ut vestra beneplacita quibus valemus subsidiis favorabilius prosequamur Ecce igitur pater amantissime licet prebenda in ecclesia nostra Suwellensi que [fuit] magistri Godfridus de Sancto Medardo quondam extitit alia racione quam per mortem ejusdem longe prius vacans dudum jure nostro contulerimus ut est notum prout presencium exhibitor vive vocis oraculo plenius exponere super hoc poterit requisitus vestram tamen dileccionem in hiis et in aliis que possumus preferre cupientes ex affectu post resignacionem prebendarii qui pacifice per tempora eidem incubuit ad mandatum nostrum tandem libere subsecutam prebendam Cincio de Pyna consanguineo vestro vestri presertim obtentu assignavimus ipsumque in corporalem possessionem ejusdem induci fecimus pleno jure sic in alterius forsan injuriam studentes complacere votis vestris solidam ex eo audaciam assumentes ad relevamen et presidium vestre paternitatis quibus multipliciter egere dinoscimur hiis diebus in agendis nostris sine diffidencia qualibet convolandi Ecce quidem pater predilecte quidam suffraganeus noster videlicet episcopus Dunelmensis [] sicut aliis cardinalibus Qualiter vero [] cum adjeccione tali Placeat eciam vobis injungere domino Cincio canonico nostro jam effecto quod quicquid ad honorem ecclesie nostre procurare poterit super istis pro commodo suo id efficacius nobis studeat impertiri Conservet [] Datum apud Alwenton xiii Kalendas Augusti
