Charter Document - 07030477
| Charter Number: | 07030477 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f45r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] amico precordiali magistro Johanni dicto Monacho cum Dei benediccione promptissimam ad beneplacita voluntatem Recens et placida affeccionis vestre sinceritas quam visceraliter amplectimur nos allicit et alacriter amicissime invitat ut ad vestre dileccionis presidium et juvamen solida confidencia in agendis tutissime convolemus Ecce igitur dilectissime quidam suffraganeus [] Unde spem de vestre soliditatis constancia prout ex vestre missive quam nuper gratanter recepimus recitacione medullitus elicimus profecto gerentes firmissimam perspicax et optatum vestrum consilium in hujusmodi mentis angustia sollicite invocamus ne ipsius suffraganei pompatica et temporalis affluencia officium nostrum quod Deo et juri directe innititur deprimat vel retardet Et quia causa hujusmodi visitacionis jus nostrum metropoliticum principaliter contingens de majoribus causis censetur ut didicimus et merito annumerari poterit inter illas in Curia habet ut attendimus ventilari absque medio finaliter et decidi ad quod totis viribus instare velitis nostris precibus et amore Nos siquidem vobis cui ex summa confidencia cause nostre regimen committimus Domino disponente vices retribuemus acceptabiliter repensivas Hec de consilio cari nostri socii vestri utique benivoli magistri H[enrici] de Newerke archidiaconi Rychemundie aggredimur hiis diebus super quibus qualiter et quo ordine processum fuerit observato per magistros S[imonem] de P[atringtone] et R[adulphum] de T[adecastria] procuratores nostros in Curia quibus processum nostrum transmittimus ac per magistrum Willelmum de B[olingtone] quem ad ista specialiter prosequenda ad curiam mittimus vobis plenius et distinccius per singula innotescet Data apud Hext primo vj kalendas Julii et apud Alwenton vij idus Julii pontificatus nostri anno secundo
