Charter Document - 07030475

Charter Document - 07030475


Charter Number: 07030475
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f44v)

Charter:

Reverentissimo et precordiali in Christo patri domino Hugone Dei gracia tituli Sancti Laurencii in Lucina presbitero cardinali suus devotissimus servulus et sacerdos W[illelmus] [] salutem et cum soluta oracionum instancia intimam reverenciam et honorem Amantissime pater eo confidencius ad vestre subvencionis suffragium consurgimus hiis diebus quo vos ipsos vestramque conscienciam medullitus tangit quod concepimus suggerendum Ubera enim nostre Eboracensis ecclesie aliquantisper sicut scitis recipitis et amplectimini jugiter in fomentum nec matri poterit deesse nisi cum gravi ingratitudine prolis debita prompti tudo Ecce igitur pater reverende dum nuper suffraganeum meum clerum et populum Dunelmensis dyoecesis de jure communi disponeremus provincialiter et affectu viscerali visitare ac nostras premunicionis litteras per lata temporum premitteremus intersticia nichil inquam querentes vel sitientes nisi que ad laudem existerent Redemptoris et que ad destruccionem cederent viciorum idem suffraganeus a significacione et virtute sui nominis discrepans et delirans nostre visitacionis officium effrontes et cervice superba in offensam Dei et metropolitane ecclesie nostre Eboracensis die visitacioni prefixo subterfugiens respuit et contempsit in nos nequiter et notorio plebis se viciam per se et complices concitando et per clamores falsos et ficticios in prepotentum curiis et palaciis famam nostram lacerat et diffamat qui nichil appetimus nisi Christum Quid igitur tanti rebellis meruerit proteri vitas pater si placet ad consistorium recurrite mentis vestre e et nobis si placet quin pocius Deo et communi ecclesie nostre Eboracensi efficaciter exsurgite et viscera pretendite in succursum ut in die ulcionis et vindicte victricem manum in communi compoto conjunctim et communiter evitemus Assit eciam nobis vestra pia proteccio ne a Curia Romana contra jus nostrum commune quicquam insolitum transeat vel nocivum presertim cum hujusmodi visitacionis causa jus nostrum metropoliticam contingens de majoribus causis censeatur sicque in sacrosancta Romana Curia agitari debeat [et] absque medio omnino decidi Ad quod pater instare velitis pro Dei nomine cum effectu quia nos officii nostri reliquias et rigorem in tantam abusionem et superbiam secundum juris censuram et exigenciam viriliter per Dei graciam prosequimur et quicquid auditu per ceperitis per obloquia adversancium in matris juvamine in tanto necessitatis accursu nullatenus pro Salvatoris sanguine desistatis ne tam superbiens suffraganeus contra sue professionis et consecracionis cartulam suam matrem metropolim merentur effugiat vel eludat idemque cum grege et subditis per defectu visitacionis metropolitice viciose vivat et deperdite et in fine demum infeliciter cum eisdem corruat in abissum Si autem idem suffraganeus aliquid nobis frequencius super hoc requisitus racionabile pretendisset sibi quietem debitam statim novit Altissimus libere et faciliter evicisset sed in obstinacione perperam perseverans nichil omnino pretendit ob quod ad excercium officii nostri cicius nimirum et propensius excitamur Qualiter vero et quo ordine observato processerimus in premissis per magistros S[imonem] de P[atringtone] et R[adulphum] de T[adecastria] procuratores nostros in Curia degentes quibus processum nostrum transmittimus ac per magistrum W[illelmum] de B[olingtone] quem ad ista specialiter in Curia ipsa prosequenda destinamus ad eandem vestre paternitati plenius et distinccius innotescet exhibitor presencium in suis promovendis si placet favere velitis nostris precibus et amore Datum apud Hextil[desham] primo vj kalendas Julii secundo apud Alwentone viij idus Julii pontificatus nostri anno secundo