Charter Document - 07030473
| Charter Number: | 07030473 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f44v) |
Charter:
Reverentissimo et precordiali in Christo patri domino Willelmo Dei gracia tituli Sancti Marcelli presbitero cardinali vester devotissimus et humillimus sacerdos W[illelmus] permissione Ejusdem [] cum votiva reverencia jocunditatem continuam et honorem Pater predilecte arida et ingenti siti intus arescimus donec dominacio vestra solide sospitatis vestre nobis recreacionis gracia nova nunciet et propinet et hujusmodi eventum leticie avide prestolamur licet aqua gaudii per litteram vel nuncium se sero anime conferat sitienti Et utinam votiva vestra precepta et beneplacita nos frequencius visitent sicut vestrum Et quia de benivolencia et clementi dulcedine vestra visceraliter confidimus licet nullis deposcentibus meritis et forsan presumptuose quod absit vos tamen ad augmentum meriti multiplicis juncta manu censuimus invitare Ecce enim pretextu duarum sedium metro politicarum videlicet Eboracensis et Cantuariensis ecclesiarum que de primacie prerogativa et bajulacione crucis per regnum Anglie in ignominiam Crucifixi semper proboso et procellose contendunt misere dilabitur et corruit Dei ministerium et sacerdocium dicti regni utpote in omni tractatu et opere cuilibet ad digitum dissidens et divisum sed benedictus Deus ope et auctoritate Decretalium nostra possessio continue contra protervitatem invidie se erigit et procedit nec equidem facto nostro offenditur ipse Deus Unde pater karissime si unica conformitas digne debeat in Anglicana ecclesia Deo necnon et domino nostro summo pontifici perpetem arridere congruit si placet quod idem dominus ad vestre pietatis instanciam ipsas sedes dissidencie ad aliquam pacis formulam excitat et compellit alioquin sub hujusmodi dira discordia gravis scissura in ecclesia Dei poterit forsitan formidari prout dilectus clericus noster magister Robertus de Tadecastria exhibitor presencium paternitati vestre si placet plenius explicabit quem in negociis ecclesie nostre Eboracensis et ceteris ipsum eundem contingentibus vobis recommendamus cordi ter et intime provoluti Et si quid volueritis ecce promptissimus et merito totus vester Conservet amantissimum patrem nostrum et dominum ad consummacionem pacis antedicte et ad alios honores Dei et ecclesie diucius et jocundius munifica misericordia Redemptoris Datum apud Bermundesay vj Kalendas Januarii Anno gratie MCC octogesimo
