Charter Document - 07030471
| Charter Number: | 07030471 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f44r) |
Charter:
Reverentissimo et precordialissimo in Christo patri domino Matheo Dei gracia Sancte Marie in Porticu dyacono cardinali vester devotissimus et humilimus sacerdos W[illelmus] [] cum votiva reverencia jocunditatem continuam et honorem Pater predilecte vestra nobis nunciata desolamina nos sub gravi mesticia et intima compassione cordis efficiunt desolatos set vestra resurgente leticia et ad disposicionem Dei vestra triumphante fortuna congratulantes leta bimus sicut vester nec vos si placeat in pressuris hujusmodi cordis proprii deserat consolamen Cedent enim ignominiosa hujusmodi in meritum et gloriam ante Deum Pater si penes nos aliquid volueritis quod possimus illud hyllari voluntate complebimus juxta vires Negocia ecclesie nostre Eboracensis et nostra que procuratores nostri pro nobis et seipsis procurant in Curia vestre sincere benivolencie recommendamus fiducialiter et ex corde Conservet vos ecclesie sue sancte Deus per tempora longiora Datum apud Bermundesay vj Kalendas Januarii Anno gratie MCC octogesimo
