Charter Document - 07030466

Charter Document - 07030466


Charter Number: 07030466
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recommendation
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f39v)

Charter:

Confidentissimo et precordiali amico et domino magistro Benedictus sacrosancte Sedis Apostolice notario suus W[illelmus] [] salutem et promptissimum [] Injunctis manibus et cum humili mentis et corporis inclinacione benivolencie vestre negocia ecclesie nostre Eboracensis et nostra que confidens et karissimus clericus ac canonicus noster Eboracensis magister H[ugo] de E[vesham] presencium exhibitor vobis ore tenus et breviter absque occupacionis tedio recitabit recommendamus et committimus promovenda sperantes si placet quod nos a masticis et meroribus nostri quos nobis multipliciter hiis diebus ingerunt oppressores per tuicionem libertatum nostrarum et virium liberabitis ut constans benivolus et amicus Et si quid penes presbiterum nostrum vobis placuerit ecce promptus per omnia totus vester Datum apud Wyltone iiii Idus Septembri anno gratie MCC octogesimo