Charter Document - 07030461

Charter Document - 07030461


Charter Number: 07030461
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f38v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Quamvis universos sancte matris ecclesie filios orthodoxos sacrorum canonum instituta multipliciter moneant et invitent ut cum inobediencie filiis a commercio fidelium per majoris excommunicacionis sentenciam separatis medicinaliter et precisis quorum culpe et offense precesserunt nefarie in eisdem culpis suis offensis criminibus et erroribus dampnatis nequaquam participent seu communicare presumant secus autem facientes eadem excommunicacionis sentencia innodent et involvant nonnulli tamen sunt adeo in suis maliciis indurati utpote reprobi et in profundum malorum in eo quod fere penitus corruentes quod nec moniciones et invitaciones hujusmodi nec eciam quod anxius dolendo referimus subsecutas sentencias ali qualiter pertimescunt eo quod eadem canonum scita neminem nominatim et expressius complectuntur cum taliter excommunicatis et precisis in suis culpis offensis criminibus et erroribus dampnatis eisdem juvando confovendo et tuendo participant communicant et conspirant Ecce igitur quosdam ex illis plangentes exprimimus videlicet magistros dominos Robertum dictum Avenelle prebendarum de Houedene nostre dyoecesis Rogerum dictum le Counte Willelmum de Sancto Quintino Gilbertum de Suthayke Adam de Derlingtone Thomam de Normantone Philippum de Alvertone Nicholaum de Appelby Alanum Willelmus de Esingwald et Willelmum dictum Russelle qui cum Dunelmensi episcopo priore suppriore et ceteris quos nuper pro suis contumaciis offensis manifestis ac eciam apostasie crimine detestabili excommunicavimus publice et solempniter previa racione in predictis contumaciis offensis et crimine communicant participant et conspirant juris auctoritatem vel effectum nullatenus advertentes nec eciam generalis excommunicacionis sentenciam in omnes eisdem in predictis faventes consulentes opem vel auxilium clam vel palam facto vel dicto prestantes a nobis solemniter et provide promulgatam aliqualiter formidantes in animarum suarum detrimentum et scandalum plurimorum sicut fama publica hec omnia notorie manifestat Sane quia crebro cernimus evenire ut quos ad vite decora domestice laudis non provocant exempla nec Dei timor revocat a malo nec eciam pena generalis cogit desistere ab inceptis specialis tamen medicina cohercet ecclesiastice discipline cum nonnunquam juxta gentilium sancciones que notabilia sunt videantur neglecta si speciali lege non fuerint comprehensa vobis mandamus quatinus predictos magistros Robertum Avenelle et alios superius annotatos vice nostra Dunelmi nominatim et publice moneatis ut infra spacium unius mensis a tempore monicionis vestre eisdem pro trina monicione computandum a memoratis communione participacione et conspiracione predictorum episcopi prioris et aliorum nominatim excommunicatorum se veraciter et effectualiter studeant abstinere [et] desistere ab inceptis necnon de commissis Deo ecclesie Eboracensi et nobis satisfaciant competenter alioquin eosdem quos ex nunc in hiis scriptis si vestris monicionibus non paruerint cum effectu majoris excommunicacionis sentencia publice et solempniter innodamus involvimus et a liminibus sancte matris ecclesie sequestramus sic excommunicatos in locis in quibus videbitur expedire nostra vice et auctoritate faciatis publice nunciari citantes nihilominus peremptorie dictos magistros Roberto Avenelle et Rogerum dictum le Count necnon Reginaldum de Barneby dictum succentor Dunelmensem quod ad certos diem et locum quos duxeritis conjunctim et divisim assignandos coram nobis vel nostris commissariis personaliter compareant super contemptu et inobediencia ac aliis sibi obiciendis responsuri facturi et recepturi quod juxta naturam negocii et facti qualitatem justum et canonicum fuerit in hac parte Quid de premissis feceritis nobis vel commissariis nostris per litteras vestras patentes harum seriem continentes fideliter intimetis Datum apud Cawode Idibus Septembri pontificatus nostri secundo