Charter Document - 07030458

Charter Document - 07030458


Charter Number: 07030458
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1281
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f38r)

Charter:

Amantissimo et precordiali in Christo filio magistro Willelmi de Corner canonico Eboracensi Serie litterarum vestrarum perpensa plenius et inspecta prorogacioni faciende quam petitis ad vestri instanciam ita videlicet duximus annuendam quod bona fide et modo debito absque frustracione qualibet procedant omnia que contingunt Cum itaque primo die visitacionis nostre quam in crastino Nativitatis Beati Johannis Baptiste assignavimus inchoato officio nostro ad diem ipsum sicut potuit diem alium videlicet diem Mercurii proximam post festum exaltacionis Sancte Crucis in favorem tunc nobis rebellium partem episcopi prioris et capituli peremptorie citantes iterato ad visitandum assignaverimus ut est notum qualiter preveniendo diem terminum hujusmodi presertim in absencium parcium legitime prorogare poterimus ali qualiter non videmus Adveniente igitur die ut premisimus assignata si se obtulerint Dunelmensis episcopus prior et capitulum saltim per procuratores ad admittendum prorogacionem nostram mandatum sufficiens exhibentes cum prorogacio presentibus partibus fieri debeat prout nostis vestris precibus inclinati sub spe pacis quam speratis ut asseritis diem ipsum usque ad crastinum Animarum proximum quod instabit per nos vel commissarios nostros prorogabimus pacienter ita quod medio tempore libere consulatur episcopus ac instante termino sic concesso quod nobis videbitur ex tunc ulterius prosequamus voluntatem Dunelmensis in premissis infra xv dies a data presencium nobis constare modis omnibus faciatis alioquin ad diem procedere intendimus quatenus justicia suadebit Formam vero quam misistis vobis remittimus in singulis evidencius declaratam Datum apud Alwentone x kalendas Septembri pontificatus nostri anno secundo