Charter Document - 07030455
| Charter Number: | 07030455 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Excommunication |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f37v) |
Charter:
In Dei nomine Amen Cum nos Willelmus permissione divina Ebor Archiepiscopus [] secundum statuta sanctorum patrum patriam civitatem et propriam dyoecesim nostram Eboracensem super clerum et populum ejusdem dioecesis nostre solemniis ex tradicione juris in hoc casu per omnia fideliter observatis nuper ex officii nostri debito quantum ad nos attinet visitasse mus demum perspicacius attendentes plusquam notorium esse et a longissimo retro tempore cujus memoria non extat consimiliter extitisse quod ecclesia predicta Eboracensis super ecclesiam Dunelmensem et quam plures alias cathedrales primacie et metropolitice dignitatis insignia a Beati Petri corpore auctoritate sacre Sedis Apostolice consecuta fuerat ab antiquo per quod evidenter ecclesia Dunelmensis vel recidit vel intravit in necessitatem obediendi quodque semper postmodum tam electi in episcopos Dunelmenses quam prior et conventus eligentes confirmacionem eleccionum suarum pariter et confirmatorum quorumlibet consecracionem ab archiepiscopis Eboracensibus utpote vere metropolitanis suis in signum subjeccionis et obediencie usque in hunc diem petere consueverunt et habere quodque quilibet electus et confirmatus in episcopum Dunelmensem inter consecracionis sue solemnia ecclesie Eboracensi et ipsius presidenti fidelitatem in scriptis [et] obedienciam profitetur et jurati sacramento postmodum corporali quodque quilibet sic confirmatus et consecratus in episcopum Dunelmensem auctoritate archiepiscopi Eboracensis et de mandato ipsius inthronizacionem sedis sue et possessionem recipit corporalem quodque episcopi Dunelmenses ad mandatum archiepiscopi Eboracensis pro conciliis provincialibus cum res postulat celebrandis ad eadem concilia ex obediencie debito veniunt et intersunt quodque in universis causis appellacionum a subditis episcopi Dunelmensis et ad sedem Eboracensem sive directe sive ad tuicionem pro tempore interjectarum eadem sedes Eboracensis cognoscit discutit ac diffinit et quicquid super hiis vel in hiis dicta sedes discernit episcopus Dunelmensis pro facto sui metropolitani absque contradiccione qualibet recognoscit per que omnia et plura alia cotidiana notorium est ecclesiam Eboracensem ecclesie cathedrali Dunelmensi ac prelato ipsius et subditis suis universis metropolitico jure preesse et [in] metropolitici juris et potestatis pacifica possessione et continua semper hactenus extitisse et esse disposuimus juris necessitate coacti et precipue auctoritate constitucionis Concilii Lugdunensis sub Innocentio papa quarto celebrati per totam provinciam nostram visitacionis officium secundum juris exigenciam exercere ac sic ex quadam affeccione precordiali quam ad civitatem et dioecesim Dunelmenses nobis viciniorem habemus solum ob salutem animarum superiorum et inferiorum cleri et populi ejusdem civitatis et dyoecesis quorum quosdam super levioribus alios super enormioribus audivimus infamie nota respergi ad eandem civitatem et dyoecesim Dunelmenses deliberavimus primitus declinare venerabili fratri nostro domino Robertus nunc episcopo Dunelmensi ab eadem sede Eboracensi confirmato et consecrato cujus professionem in scriptis factam cum juramento obediencie corporali penes nos habemus a quinto idus Marcii proximo preteritis per litteras nostras in virtute sancte obediencie firmiter injungentes ut in hoc instanti die Mercurii crastino Sancti Johannis Baptiste Anno Domini MCC octogesimo primo in capitulo hujusmodi ecclesie sue cathedralis personaliter compareret visitacionis nostre officium prout convenit admissurus illud idemque priori et capitulo suo Dunelmensi per eundem fratrem nostrum auctoritate nostra injungi mandantes ac insuper procuratoribus et nunciis eorundem episcopi prioris et capituli in presencia nostra personaliter constitutis sepius sub bono testimonio repetitis vicibus affectuosius intimantes quod si placeret eis privilegium nobis vel aliud canonicum pro se exhibere libenter desisteremus protinus ab inceptis Licet igitur idem dominus episcopus de mandato nostro quod ad ipsum pervenit et quod habet priorem et capitulum suum est fideliter executus per suas patentes litteras certificat orias nobis duxerit rescribendum quia tamen nec idem dominus episcopus ad perjuriam et inobediencie notam festinans quamvis ne se ad hunc diem absentaret sub pena excommunicacionis inflicte jussus nec dictus prior aut capitulum seu aliquis de eodem se nobis ad hos diem et locum Dunelmi a longe venientibus exhibet vel ostendit nec pro se nunc vel alias aliquod canonicum allegat exhibet vel proponit sed hii omnes quid per se quid per suos nos vituperio se repellunt seu non admittunt nedum hostia chori vel ecclesie sed eciam publici cimiterii valvas nobis et nostris non sine minis et contumeliis variis contemptibiliter precludentes et sic nos a visitacionis officio per injuriam excludentes ac jus statum et possessionem universalis metropolitice potestatis adjuncta sibi potencia laicorum maliciose turbantes in grave animarum suarum periculum ecclesie Eboracensis prejudicium manifestum et scandalum plurimorum Nos cum apostolo prompti contumaciam offensam et inobediencie pessimum crimen ulcisci ac jus nostrum metro politicum de quo sine dubio certi sumus armis quibus possumus spiritualibus illesum servare volentes auctoritate Dei Patris Omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti ac gloriose Virginis Marie et Beati Petri Apostoli specialis patroni nostri eundem dominum Robertum episcopum ac nunc priorem subpriorem precentorem cellerarium sacristam camerarium fratrem Rogerum de Methelay monachum et Willelmum de Fennum clericum ejusdem domus Dunelmensis pro suis culpis et offensis cum omnibus suis auctoribus fautoribus consiliariis seu consensum aut favorem sibi vel eorum alicui per se vel per alium clam vel palam facto vel verbo quomodo libet prestantibus in crimine sic dampnato seu scienter et prudenter decetero prestituris excommunicamus anathematizamus et a liminibus sancte matris ecclesie abicimus atque usque ad satisfaccionem condignam ab omni fidelium consorcio sequestramus ac insuper ipsos omnes in quantum jura et libertates ecclesie nostre Eboracensis matris sue per maliciam infregerunt excommunicatos esse solempniter et publice denunciantes Fiat Fiat Amen Execucionem hujus sentencie nostre per totam dyoecesim et provinciam nostram protinus faciendam et penam canonice eidem domino episcopo pro perjuria hujusmodi et inobediencie apostasia pro tempore oportuno infligendam nobis nihilominus reservantes Ad hec in detestacionem tanti criminis ecclesiam ipsam cathedralem ecclesiastico districte supponimus interdicto nihilominus eosdem episcopum priorem et conventum hoc edicto nostro publice proposito peremptorie citantes iterato ad diem Mercurii proximum post festum exaltacionis Sancte Crucis proximo futurum quod predicti excommunicati interim in forma juris se procurent absolvi ac sic hii et omnes alii predicti ad judicium consciencie reversi presenciam suam in capitulo ecclesie Dunelmensis coram nobis studeant exhibere visitacionis nostre officium humiliter sicut convenit [admissuri] juxta priorum nostrarum continenciam litterarum ac nobis de contemptu et injuria supradictis plenaria satisfacturi Actum et datum apud Dunelmum die Mercurii in crastino Sancti Johannis Baptiste anno [Domini] supradicto et pontificatus nostri secundo
