Charter Document - 07030443
| Charter Number: | 07030443 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f35v) |
Charter:
W[illelmus] [] dilectis in Christo filiabus priorisse et conventui de de Molseby salutem [] Curam officii nostri pastoralis oportet nos quandoque per alios exequi et sup[p]lere dum circa alia necessario occupamur Hinc est quod vobis et cuilibet vestrum in virtute obediencie firmiter injungimus et mandamus quatinus dilecto nobis in Christo magistro Thome de Grimestone clerico nostro de cujus modestia et pericia circumspecta confidimus cuique ad visitandum vos et monasterium vestrum inquirendum et corrigendum ac canonice puniendum crimina et defectus sicut secundum Deum viderit expedire committimus vices nostras eidem cum ad vos veneritis sitis obedientes et intendentes in omnibus sicut nobis et ipsius monita ac mandata suscipiatis humiliter et devote eaque adimplere pro viribus studeatis Datum apud Hotone Idibus Decembri pontificatus nostri anno tercio
