Charter Document - 07030442
| Charter Number: | 07030442 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f35r) |
Charter:
Willelmus permissione [] dilectis in Christo filiis priori et conventui de Martone salutem [] Misere et vix reparabili ruine cui vos et domum vestram impellentibus lasciviis et demeritis vestris supponi conspicimus piis compacientes visceribus et paternis pro reparacione vestra sollicitas cumulavimus vigilias quibus vobis sub venire studuimus consulcius et mederi De circumspecta igitur industria dilecti et familiaris clerici nostri magistri Thome archidiaconi Clyvelandie intimam fiduciam reportantes ad de mandandum salubri execucioni quedam per nos ordinata contingencia visitacionem nostram quam apud [vos] exercuimus non est dudum commisimus vices nostras Quocirca discrecioni vestre districtius precipiendo mandamus quatinus hiis que prefatus magister vobis ex parte nostra duxerit injungenda omnes et singuli adquiescatis protinus ea cum summa reverencia fructuoso effectui mancipantes alioquin sentencias quas rite tulerit in rebelles ratas habebimus et acceptas Datum apud Hoton idus Decembri pontificatus nostri anno tertio
