Charter Document - 07030441

Charter Document - 07030441


Charter Number: 07030441
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f35r)

Charter:

In dei nomine Amen Nos Willelmus Die gracia Ebor archiepiscopus [] ordinamus et precipimus quod in hoc religionis ortulo de Connigesheued salubris sanctitas silencii secundum quod exposcit regularis tradicio deinceps sine quocumque torpore facticio firmiter observetur Adicimus eciam districcius inhibendo ne deinceps sicut hactenus fieri consuevit viles et inepte persone in refectorium et alia loca secreta monasterii aliquatenus admittantur nisi familiares fuerint et jurati de quibus fuerit merito confidendum Item quia statuta ordinaria spreta perperam et neglecta interitum preparant et ruinam injungimus Dei quod ista et cetera ordinaria salubria statuta jugi observancie et effectui commendentur ut per ipsorum votivum amplexum rigor regularis primitus a sanctis patribus adinventus clarius et facilius supportetur Item prohibemus intime et districte ne amodo aliqua correpta quibuscumque vendantur nisi ab ordinario cujus est causam vendicionis primitus discutere ipsa rei primitus comprobetur Volumus eciam et precipimus quod regula ordini vestro a sanctis patribus deputata velut regulares et rite viventes cum omni cordis et congruo studio Dei adjuvante suffragio observetur ita quod hec in principio cujuslibet mensis in capitulo vestro publice recitentur Datum apud Connighesheued v nonas Maii anno Gracie MCCLXXXJ et pontificatus nostri secundo