Charter Document - 07030439

Charter Document - 07030439


Charter Number: 07030439
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f35r)

Charter:

Ad dilatacionem laudis et honoris Altissimi ac ad incrementum odoris et fame sancte religionis et ecclesie nos Willelmus Dei gracia [] iiij kalendas Julii Anno Domini MCCLXXX visitacionis et inquisicionis officium in prioratu de Blyda sollicitudine viscerali exercentes ea que correccionis rigore et reformacione ibidem digna reperimus in spiritu lenitatis et suavi remedio ad limam rectitudinis redegimus in hunc modum Si forte medicina dulcedinis pocius proficiat quam pocio mor dicive licet igitur in dyoecesi nostra loca religiosorum correccioni nostre ut pote dyoecesani sui et nostrorum ligamini inmediate subjaceant statutorum exhortaciones tamen sancti et religiosi viri abbatis Beate Katerine Rotomagensis eo quod regule vestre vel moribus honestatis non dissonant liberaliter approbamus Volentes et precipientes sub obtestacione divini judicii quod regula Beati Benedicti in consorcio et collegio vestro unacum premissis exhortacionibus et statutis predecessoris nostri integre pro viribus et fideliter observentur sicut alias ante tribunal Crucifixi ad perpetuam jocunditatem vestram vel ad eternitatis supplicium volueritis reddere racionem Et precipue ut silencium suis horis et locis secundum censuram regule amodo observetur Et quod post generale completorium sine inevitabili necessitate nullus domi comedat neque bibat Et quod nullus decetero nisi vere languidus et infirmus et preter obsequiales infirmorum infirmariam ingrediatur aliquo casu exceptis medicis et ministris eciam medicine Item precipimus in virtute et vinculo professionis cujuslibet ne ad diminucionem elemosine cibaria seu fragmenta mensarum vel eciam potus aliquis deinceps sicut hactenus emittantur set in usus pauperum rejectis ribaldis et consumptoribus totaliter et provide convertantur Item annuam recepcionem pecunie pro pelliciis et quibusdam indumentis propter labem proprietatis penitus inhibemus quia de communi cuilibet ministrabitur sicut eget Prior sub periculo ordinis et honoris tui familiam tuam sanccius et asperius solito ad quietem monachorum corripias et castiges sanctimonie et fame cujuslibet tibi subditi caute prospiciens tanquam pastor Si autem quemquam monachorum contigerit munuscula vel missales denarios recipere vel habere in communes usus utiliter convertantur Item karolas et cistas monachorum bis in anno in presencia tua et sub congruo testimonio volumus et precipimus aperiri ita quod nichil proprium cuilibet applicetur Injungimus insuper in vinculo vere obediencie quod tu prior in dormitorio refectorio choro capitulo et in collacionibus pro posse absque torpore quolibet diligencius adhereas et insistas eos diligens conservans et instruens ut teneris set et consideraciones iniquas caveas quorumcumque Item ponderose provideas et teipsum coram te sic statuas ponderando ut in factis tuis intus vel extra predefectu con testis vel congrui testimonii suspectus aut alias reprehensibilis nullatenus habearis Item ecclesiam domos et municiones monasterii in tecturis et aliis necessariis absque more dispendio facias reparari ne desidiam tuam debeamus merito acerbiori stimulo cohercere Datum []