Charter Document - 07030438
| Charter Number: | 07030438 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1284 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f54r) |
Charter:
Noverint universi quod nos Willelmus permissione divina Ebor archiepiscopus Anglie primas concessionem seu permissionem prioris et conventum de Thurgertone [] fratri Roberto de Baseforde quedam [] confirmandum Habebit videlicet idem Robertus quondam prior cameram competentem et honestam in domo de Thurgertone ubi morabitur cum uno canonico uno famulo et uno puero qui ejus intendent obsequiis sicut decet et percipiet pro sua persona propria integram exhibicionem unius canonici et dimidiam omni die Famulus vero honestus habebit in esculentis posculentis et vestimentis sicut unus serviens domus et puer sustentabitur graciose Habebit eciam idem Robertus duas marcas annuas de priore et conventu de Thurgertone in vestium subsidium et intererit divinis obsequiis quando comode poterit interesse Premissa omnia percipiet donec status domus uberius relevatus fuerit et tunc porcionem suam augebimus quatenus videbimus expedire Datum apud Cawode xj kalendas Septembri anno gratie MCCLXXX quarto et pontificatus nostri quinto
