Charter Document - 07030428
| Charter Number: | 07030428 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f24v) |
Charter:
Ne ritus consuetudinis regimen seu regula in monasterio beatissime matris Dei de Boultone sub improperio patrie decetero adjuvante Domino decidant vel languescant nos Willelmus Dei gracia Ebor archiepiscopus [] visitacionis et inquisicionis officium xvij kalendas Junii anno Gracie MCCLXXX in prefato monasterio sollicite et pro viribus excercentes ea que correccione et reformacione digna reperimus ad limam rectitudinis redigimus in hunc modum In primis igitur injungimus in virtute et visceribus Redemptoris quod regula Beati Augustini votive pro viribus unacum nostris explanacionibus que sequuntur ab omnibus observentur Item quod prior consilio et assensu sui conventus et gremii in cunctis arduis prejudicialibus et maxime in communibus periculis studeat discrecius inherere nec suspectorum consilio sicut hactenus ad communem perniciem pervertatur Item precipimus quod prior conventum suum decetero in choro capitulo claustro dormitorio et refectorio secundum observancias regulares viriliter sine ficcione qualibet comitetur omnes et singulos per collaciones et exhortaciones ad caritatem veram et solidam sepius excitando in loco et regione sui regiminis sicut pastor providus absque vagis discursibus commorando Item precipimus quod omnes officine domus fideles habeant obedienciarios industrios eciam et discretos de quibus sinistra suspicio non debeat suboriri Injungimus eciam priori in virtute obediencie et sub pena canonice districcionis quod familiam suam a contumeliis conviciis oblocucionibus et injuriis monasterii modis omnibus decetero temperet et castiget Item ordinamus et injungimus districcius coram Deo quod omnes canonici divino officio sine desidia et dissimulacione quacumque firmiter adhereant et intendant Et si quis in ecclesia vel infirmaria vanam impotenciam vel infirmitatem confinxerit a consorcio protinus expellatur nec in cibariis vel quibuscumque necessariis procuretur donec se correxerit sicut decet Precipimus eciam quod nulla littera sigillo communi amodo sigilletur nisi in presencia tocius conventus ita quod tenor singulis innotescat et ab omnibus vel a majori et saniori parte primitus comprobetur ut sic sinistras suspiciones litterarum que aliquociens falso fiunt precaveant et evitent Item quia defectus nequit nisi precognitus commode reparari precipimus in vinculo vere reverencie ut omnium bonorum intus et extra a tribus discrecioribus monasterii non suspectis infra triduum per modum inventarii fideliter conscribantur nobisque unacum summa debitorum domus postmodum presententur Item quod bis per annum in pleno conventu singuli receptores de receptis computent et expensis ut sic cunctis patenter appareat quid quantum et ubi domui reservetur liberatumve fuerit vel expensum et inde mutuos et correspondentes rotulos et tallias confici precipimus ac priori conventui et dictis ministrantibus assignari ut sinistra suspicio et consueta murmura conquiescant Item carolos sub ser ruris et cistas suspectas omnibus et singulis deinceps obedienciariis tantum exceptis decetero prohibemus quorum ser ruris quociens suspecte fuerint per priorem et tres approbate fidelitatis et fidei hujus monasterii mox precipimus aperiri ut recipiencium zelus et diligencia comprobetur Item ordinamus quod de communi sar tria indumenta et calciatune amodo cuilibet prout necessitas et honestas exegerint spreta solita distribucione pecunie debite ministrentur Item discernendo precipimus quod ostia introitus et exitus claustri et ecclesie ab incursibus extraneorum et eciam canonicorum egressibus attente et fideliter preserventur nisi inevitabilis necessitas introitum et egressum hujusmodi exigat absque malo Si quis autem canonicorum ad egrediendum aliter attemptaverit pane et aqua in crastino sit contentus aliter puniendus prout requiret protervitas rebellantis Discursus insuper per moras et nemora omnino eciam quibuscumque de causis totaliter interdicimus ab hac hora Item precipimus quod quilibet canonicus et conversus priori suo vel alii ad hoc deputato confiteatur humiliter et devote secundum quod regula edocet et deposcit Item inhibemus ne aliquis post completorium potacionibus et comescionibus se ingerat quoquo casu nisi redierit tanquam hospes et hoc modeste tunc fecerit de utili et necessaria licencia per optenta ita tamen quod extraneis et hospitibus se non associet qualitercumque Aliis eciam horis quibuscumque potaciones et prandia que ad delicias et lasciviam tendunt unacum quibuscumque incompositis gestibus et illicitis totaliter prohibemus sicut penam acerbissimam voluerint evitare Communia parlamenta que hactenus fieri consueverant sub periculo gradus et honoris cujuslibet in absencia prioris penitus prohibemus Item injungimus in virtute obediencie quod [in] ecclesia claustro refectorio dormitorio et maxime in loco secreti ce sessus silencium decetero cercius observetur prout in regula plenius continetur Item prohibemus ne aliqua littera recipiatur a quocumque vel eciam emittatur nisi de licencia presidentis Item injungimus quod ex caritate et non ex fervore vindicte in suis excessibus singuli proclamentur et quod proclamaciones ultra quam convenit non differantur Item precipimus quod continuus amor jugisque devocio circa cultum et obsequium Salvatoris amplius solito vigeat et succrescat Item quod postquam indumenta nova recenter recipiuntur vetera juxta regulam retrudantur in pauperes pie eroganda Inhibemus insuper ne aliquis deinceps in canonicum vel conversum aliquatenus admittatur nisi mores ipsius et vitam primitus approbemus et assensum prebuerimus in hac parte Prohibemus insuper ne aliquis vel aliqua ad prehendi nandum in monasterio admittatur nisi consensu nostro expressius per optento Injungimus insuper in virtute obediencie vere et devote quod quelibet ruina imminens in ecclesia capitulo domibus et clausuris debite et celeriter reparetur Item precipimus quod sine accepcione personarum fiant bono zelo et cum dulcedine caritatis correcciones in capitulo et non quod absit aliquatenus ad vindictam Volumus eciam insuper quod elemosinaria et infirmaria debita pietate et zelo amodo ad Dei beneplacitum disponantur prout regula suaserit in hac parte ut eciam mutua caritas et cunctorum suavitas amplius augeatur Volumus quod totus conventus suo priori tanquam capiti unanimiter obediant et intendant idemque prior singulos in vera affeccione dirigat et pertractet Premissa quolibet die Sabbati per annum in pleno conventu publice precipimus recitari ut per hec et alia meritum et graciam inducencia ad gloriam et premium eternaliter perducamur Datum et actum in capitulo de Boultone die et anno supradictis
