Charter Document - 07030416
| Charter Number: | 07030416 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f183r) |
Charter:
Suo decano de Rydalle salutem [] Quia sequestrum nostrum in fructibus ecclesie de Kirkebymispertone de gracia hac vice relaxavi mus volumus quod priorem de Maltone qui in fructibus ipsis disponere consuevit libere administrare permittas non obstante sequestro nostro hujusmodi in eisdem ita tamen quod viginti marcas residuas tibi nostro nomine solvat de quibus te volumus respondere Nolumus autem quod idem prior de futuris fructibus ejusdem ecclesie se aliquatenus intromittat absque nostra licencia speciali Datum apud Burtone iij nonas Martii pontificatus nostri anno quarto
