Charter Document - 07030394
| Charter Number: | 07030394 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1280 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f21v) |
Charter:
W[illelmus] [] Dilectis in Christo filii officiali ac ceteris ministris suis benediccionis graciam et salutis Dignum fore decrevimus in tranquillitatis et pacis odore benemeritos confovere Cum igitur magister Symon de Neville rector ecclesie de Lengeby jam infirmitate depressus et senio sit confractus ipsum volentes favoris fructu et gracia prosequi speciali nolumus quod ipsum decetero compellatis in synodis seu convocacionibus personaliter comparere dum tamen in hujusmodi procuratorem ydoneum habeat loco sui Datum apud Wylardeby vij kalendas Octobri pontificatus nostri anno secundo
