Charter Document - 07030393

Charter Document - 07030393


Charter Number: 07030393
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1280
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f21v)

Charter:

W[illelmus] permissione [] Officiali archidiaconi Clyvelandie Salutem [] Cum sacra testante sanccione fructus ecclesiastici illis merito fuerint subtrahendi quibus ob demeritum ecclesiastica communio denegatur ac Ricardus de Vescy quem propter offensam sicut alias vobis scripsimus specifice ando excessus ejusdem qui notorie se ostendunt justicia excommunicatum publicavimus exigente manifestam ecclesiasticorum proventuum indignum se reddat percepcione eo ipso donec spiritu respiratus saniori ad ecclesie unitatem quam offendit gregis atque communionem quem vagans infideliter inficit quod grave gerimus satisfaccione redire promeruerit de commissis Devocioni vestre firmiter injungendo mandamus quatinus fructus ecclesie de Eskerik cujus rector Ricardus nominatur antedictus solempniter sequestretis fructus ipsos sub arto sequestro custodientes [Sicut et vos de sequestro ipso respondere volumus donec aliud in mandatis a nobis receperitis super istis] Super hujusmodi execucione mandati necnon prioris cujus certifica torium non recepimus sicut debuimus si reverenter in execucione vos habuissetis ejusdem absque more dispendio nos certificetis per vestras litteras patentes harum seriem continentes Datum apud Wyltone xv kalendas Octobri pontificatus nostri anno secundo