Charter Document - 07030387

Charter Document - 07030387


Charter Number: 07030387
Cartulary Title: The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 3 (f21r)

Charter:

W[illelmus] permissione [] dilecto in Christo filii Magistro Willelmo de Bulingtone officiali archidiaconi Richemundie Licet magister Alveredus rector ecclesie de Havenngtone erga Deum et nos vehementer demeruerit et gracie nostre se effecerit variis contemptibus minus dignum volumus tamen pretextu fidei et effigiei Christi quas gerit sibi quamdiu honeste se habuerit misericorditer misereri Unde ipsum facimus conservatorem et custodem rerum supradicte ecclesie quas justa et certa de causa in manus nostras cepimus ut inde quamdiu modestus et honestus extiterit libere vivat et se sustineat sicut prius In hoc tamen vestram disposicionem et industriam juxta sanctitatem ipsius presentibus oneramus proviso quod deinceps non predicet per se ipsum nec coram vobis pro se vel aliis quicumque fuerint postulet nec disceptet set sua et ecclesie sue negocia per procuratorem providum prosequatur Et si iterato famam suam offenderit sibi liberalitatem nostram et graciam subtrahatis ad nos remittent es eundem set secundum retroacta que in sua efficacia reservamus velut pertinax puniatur Datum apud Clapham v kalendas Junii anno gratie MCLXXX primo et pontificatus nostri secundo