Charter Document - 07030383
| Charter Number: | 07030383 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of William Wickwane, Lord Archbishop of York, 1279-1285 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 3 (f21r) |
Charter:
W[illelmus] permissione [] Dilecto in Christo filii Archidiacono Richemundie seu ejus officiali vel decano Coupelandie Quia decanatum Coupelandie jam officium nostrum Deo duce aggredimur completuri vobis mandamus et iniungimus per presentes quatinus summa et celeri promptitudine de universis ecclesiis ejusdem decanatus dedicandis reconsecrandus et reconciliandis diligenter et sollicite inquiratis ita quod super hoc et super nominibus omnium ecclesiarum rectorum et vicariorum et que sint appropriate et quibus ac de beneficiatis post Concilium nec ordinatis infra annum et nos super premissis infra octavas Dominice qua cantatur Misericordia Domini precise certificetis Ceterum citetis peremptorie omnes religiosos rectoris habentes rectores alios et vicarios presbiteros parochiales tam capellanos quam clericos quod compareant coram nobis vel clericis nostris apud Wayburthuayt die Lune proxima ante Ascensionem Domini officium visitacionis et inquisicionis nostre canonice et humiliter subituri prout nobis vel clericis nostris quos ibi mittemus Deus inspiraverit et super hoc nos nominatim certificetis Item citetis peremptorie omnes rectores et alios plura beneficia seu dignitates habentes necnon promotos post Concilium Lugdunense nec in presbiteros infra annum promotos item religiosos et alios habentes ecclesias in proprios usus quod compareant coram nobis vel clericis nostris apud Mulcastre predicto die Lune ante Ascensionem Domini singula sua jura super pluralitate non ordinacione ac appropriacione supradictis ibidem per se vel instructos procuratores canonice et evidenter ostensuri Et nos citra terminum hujusmodi de nominibus hiis ultimis et de citacione celeriter facta plene certificare curetis Datum apud Wynetone xv kalendas Maii pontificatus nostri anno secundo
